Forgive my not blogging yesterday. I was asked earlier whether swearing was a sin. I am taking the word swearing in this sense to be equivalent to verbia turpia; this is what St Alphonsus has to say.
426. - "8. Verba turpia, lectio obscœnorum, spectatio
comœdiarum turpium, cantiones inhonestæ, gestus litteræ,
et dona amatoria, si tantùm fiunt ex curiositate, vel
vano solatio, non sunt mortalia; secùs tamen, si fiant,
vel animo inhonesto, sive venereo, vel cum periculo ruinæ
spiritualis sui, vel aliorum. Sanch. d. 46.
q. 3. Fill. t. 30. c. 10. q.
3."
Quær. 1. an sit peccatum mortale verba turpia proferre?
Quidquid in hoc puncto diverè DD. sentiant, dicendum:
I. de se non esse malum verba turpia proferre, aut
audire (idem enim dicitur de proferente, quod de
audiente); sed hoc pendet ex bono, vel malo fine, quo
verba proferuntur. Ita Sanch. de matr. l. 9.
d. 46. n. 34.
Dicendum II. quòd loqui turpia ob vanum solatium, sive
jocum, de se non est mortale. Ita cum Bus. hic,
et S. Antonin. p. 2. tit. 3. c. 1. §.
8. ac Sanch. n. 35. Cum. S. Antonin. Nav. etc.
Tamb. c. 8. §. 4. n. 2. nisi audientes sint
ita debiles spiritu, ut scandalum patiantur, ut Sanch.
n. 36. cum Nav. etc. aut, nisi verba sint
nimis lasciva, ut addunt Salm. tr. 26. c.
3. punct. 1. n. 19. Hinc notant num.
20. cum Dicast., dicteria turpia, quæ
proferuntur à messoribus, vindemiatoribus, et mulionibus,
non esse mortalia, quia ludricè dicuntur, et audiuntur.
Ita etiam loquitur s. Anton. l. c. dicens : Ubi
talia verba turpia dicuntur ex quadam levitate ob
solatium, quamvis de se non sint mortalia,...tamen potest
esse mortale ratione scandali, ut, cùm audientes sint
debiles spiritu, ut verba essent multùm lasciva. Idem
dicendum de facientibus, vel cantantibus cantilenas
plenas lasciviis. Sic etiam dicunt cum Bus.
Sanch. n. 44. Tam. §. 5. num. 1. et
Spor. de matr. n. 695. de se esse tantùm veniale
legere libros turpes ex curiositate, sine turpi
delectatione, vel ejus proximo periculo (Sed sedulò
satagant confessarii, ut hoc prohibeant, quantùm valent,
juvenibus, qui ex hujusmodi lectionibus universè magnam
animæ ruinam hauriunt). Et idem dicendum de audiente
prædicta verba ob vanum solatium, ut Sanch. n. 38.
cum Caj. Rectè autem advertit S. Antonin. l.
c. quòd audiens turpia cum delectatione
deliberata illius turpitudinis, non videtur posse
sxcusari à mortali, sicut qui morosè delectatur in
turpi cogitatione, nisi fortè hæc forent inter
conjuges.
Dicendum III. cum eodem Sanch. n. 39. esse
sine dubio mortale dicere turpia ob delectationem, captam
ex cogitatione ipsarum rerum turpium, vel cum periculo
talis delectationis, ut rectè addit Tamb. l. c.
sive cum periculo gravis scandali, quod frequenter adest,
cùm talia proferuntur coram juvenibus vel puellis, ut
benè advertit Elbel n. 194. Hinc tenent Salm.
cit. n. 19. non excusari à peccato gravi, qui nominat
pudenda, aut modum copulandi, maximè coram
adolescentibus et mulieribus juvenibus honestis.
Nominare autem putenda sui proprii sexûs, coram aliis
sexûs ejusdem, puto, communiter loquendo, non esse grave.
Mortaliter etiam utique peccant, qui ob jactantiam
narrant sua turpia peccata: et tunc peccant non solùm
peccato scandali propter audientes, sed facillimè etiam
peccato complacentiæ de ipsis peccatis, ut rectè dicunt
Salm. cum Dic. ibid. n. 21. Et ideò in
confessione explicare debent speciem peccati, de quo se
jactârunt. Colloqui autem honestè extraneis, de se non
est nisi veniale; sed ratione periculi, maximè in
conversatione diuturna, potest esse grave, ut diximus
n. 422. in fin. cum Salm. loc. cit. n.
22. Ronc. c. 1. reg. 2. in praxi.
Monday, 29 March 2010
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment