Tuesday 10 August 2010

Domine, valde malus sum. Terreo propter peccata mea: dignus enim inferno sum. Quaero, tamen, gratiam saltem hanc: ut eam ad magnum sacramentum Poenitentiae, quo pax tua reddetur mihi. Precor quoque salutem; Domine, tu creasti me; ne permittas me damnari. Desidero te videre. Stultissimus fui et pessimus, sed misericordia tua (O magnopere mirandum!) excedit peccata mea, plus quam exprimere possum. Te precor, fac me bonum virum. Scis, Domine Salvator meus, animam meam intus vulneratam et fragilem. Superbus sum, da mihi ergo humilitatem; libidinosus sum, da mihi ergo castitatem; gulosus, da mihi ergo temperantiam: sed da quoque, ut sciam defecta mea, et ea superem. Sine te nihil possum, Domine, nihil: tecum possum omnia - si quidem fas dicere est, dicam: plus quam omnia.

O meus amor, verum (eheu!) est me te non sicut meres amavisse: nolo tibi offerre latebras; O Domine Deus, te amabo posthac usque ad mortem cum cuncta quae in me sunt. Ne permittas me, itero, separari a te ob quamlibet rationem in hoc mundo. Munde! En mundus immundus! Eum despicio et sperno; inimicus enim meus hic mundus. Una dies erit, ubi tandem moriar... Rogo tantum, illa ut in die tu me inferras in curias tuas celestias. Magnam questionem forsan, sed tu creasti me ad hoc. Miserere mihi, Domine; miserere mihi. Metuo justitiam tuam, sed Misericordia ipsa es tu, itaque spero in te. Domine, in te speravi: non confundar in aeternum. Si lacrimare non possum ob duritiam cordis mei, carissime Redemptor, accipe nihilominus cor meum quod tanta fatuitate fregi: tu enim, ac tu solus, id medicari potes. In tua potestate, cuius non est finis, confidam - non in memetipsum.


Tibi gratias ago ob creationem meam, et ob omnes gratias quibus me locupletavisti, praesertim conversionem meam, et cruces mihi datas, quas non bene accepi. Misericordiam, Domine, rogo; sed ne permittas me in ea presumere. Te egeo, te amo. Ne permittas me te umquam oblivisci: principium finis esset. Minime: volo te sequi usque ad mortem, sed timeo ne cadam. Tecum stabo in omni tempestate. Refugium meum, solatium meum, spes mea, amor meus: misericordiam tuam rogo te, Domine: miserere mei, quoniam plena sum superbia et peccato. Sana me. Amen."

No comments:

Post a Comment