Thursday 21 October 2010

I find this fascinating

MISSA quotidie dicitur secundum ordinem Officii, de festo Duplici, vel Semiduplici, vel Simplici: de Dominica, vel Feria, vel Vigilia, vel Octava: et extra ordinem Officii, Votiva, vel pro Defunctis.

I. De Duplici.

MISSA dicitur de Duplici illis diebus, quibus in Kalendario ponitur hæc nota Duplex, et in festis mobilibus, quandocumque Officium est Duplex. In Duplicibus dicitur una tantum oratio, nisi aliqua commemoratio fieri debeat. Alia omnia dicuntur ut in propriis Missis assignatum est. Quando dici debeat Gloria in excelsis, et Credo, inferius ponitur in propriis Rubricis.

II. De Semiduplici, et Simplici.

MISSA de Semiduplici dicitur quando in Kalendario ponitur hæc vox Semiduplex. Præterea in Dominicis, et diebus infra Octavas. In Semiduplicibus tam festis, quam Dominicis, et infra Octavas, dicuntur plures orationes, ut infra dicetur in Rubrica de Orationibus. Infra Octavam dicitur Missa sicut in die festi, nisi propriam Missam habuerit; in Dominicis vero sicut in propriis locis assignatur. De Simplici dicitur Missa sicut de Semiduplici, ut suis locis ponuntur.

III. De Feria, et Vigilia.

1. MISSA de feria dicitur quando non occurrit festum, vel Octava, vel Sabbatum in quo fiat Officium B. Mariæ. In feriis tamen Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Rogationum, et Vigiliarum, etiamsi Duplex, vel Semiduplex festum, vel Octava occurrat, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis cantantur duæ Missæ, una de festo post Tertiam, alia de feria post Nonam.
2. In Vigiliis autem et feriis Quatuor Temporum, vel feria secunda Rogationum, quæ veniunt infra Octavam, Missa dicitur de Vigilia, vel feriis supradictis cum commemoratione Octavæ: præterquam infra Octavam Corporis Christi, in qua in ecclesiis cathedralibus et collegiatis cantantur duæ Missæ, una de Octava post Tertiam, alia de Vigilia post Nonam: In Missis autem privatis dicitur Missa de Octava com commemoratione Vigiliæ. Si autem in die Vigiliæ, vel prædictis feriis fiat Officium de aliquo festo, tunc dicitur Missa de festo cum commemoratione Octavæ, et Vigiliæ, vel feriarum prædictarum. Quod si Vigilia occurrat in die alicujus festi ex majoribus primæ classis, in Missa non fit commemoration de ea, sicut nec in Officio.
3. Si festum habens Vigiliam celebretur feria secunda, Missa Vigiliæ dicitur in Sabbato, sicut etiam de ea fit Officium: excepta Vigilia Nativitatis Domini, et Epiphaniæ.
4. Missa Vigiliæ in Adventu occurrentis dicitur cum commem. feriæ Adventus, licet de ea non sit factum Officium: Vigilia Nativitatis excepta.
5. Si in Quadragesima, et Quatuor Temporibus occurrat Vigilia, dicatur Missa de Feria cum commemoratione Vigiliæ.
6. Tempore Paschali non dicitur Missa de Vigilia, nisi in Vigilia Ascensionis, quæ tamen non jejunatur, sicut nec Vigilia Epiphaniæ.

IV. De Missis Votivis S. Mariæ, et aliis.

1. IN Sabbatis non impeditis festo Duplici vel Semiduplici, Octava, Vigilia, feria Quadragesimæ, vel Quatuor Temporum, vel Officio alicujus Dominicæ quæ supersit, in præcedens Sabbatum translato, dicitur Missa de S. Maria secundum varietatem temporum, ut in fine Missalis ponitur.
2. In Adventu autem licet Officium non fiat de S. Maria in Sabbato, dicitur tamen Missa principalis de ea cum commemoratione de Adventu, nisi fuerint Quatuor Tempora, vel Vigilia, ut supra.
3. Aliis diebus infra hebdomadam, quando Officium fit de feria, et non est resumenda Missa Dominicæ præcedentis, quæ fuerit impedita, (exceptis feriis Adventus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Rogationum, et Vigiliarum) dici potest aliqua ex Missis votivis, etiam in principali Missa quæ vocatur conventualis, secundum ordinem dierum in fine Missalis assignatum, cum commemoratione feriæ, de qua factum est Officium. Quæ tamen Missæ, et omnes aliæ votivæ, in Missis privatis dici possunt pro arbitrio sacerdotum, quocumque die Officium non est Duplex, aut Dominica cum commemoratione ejus, de quo factum est Officium et commemoratione item festi Simplicis, si de aliquo occurrat eo die fieri commemorationem in Officio. Id vero passim non fiat, nisi rationabili de causa. Et quoad fieri potest, Missa cum Officio conveniat.

V. De Missis Defunctorum.

1. PRIMA die cujusque mensis (extra Adventum, Quadragesimam, et tempus Paschale) non impedita Officio Duplici, vel Semiduplici, dicitur Missa principalis generaliter pro defunctis sacerdotibus, benefactoribus, et aliis. Si vero in ea fuerit festum Simplex, vel feria, quæ propriam habeat Missam, aut resumenda sit Missa Dominicæ præcedentis, quæ fuerit impedita, et infra hebdomadam non occurrat alius dies in quo resumi possit: in ecclesiis cathedralibus et collegiatis dicantur duæ Missæ, una pro Defunctis, alia de festo Simplici, vel feria prædicta. Sed in ecclesiis non cathedralibus nec collegiatis dicatur Missa de die cum commemoratione generaliter pro Defunctis.
2. Præterea feria secunda cujusque hebdomadæ, in qua Officium fit de feria, Missa principalis dici potest pro Defunctis. Si autem fuerit propria Missa de Feria, vel de festo Simplici, vel resumenda sit Missa Dominicæ præcedentis, ut supra, in Missa de die fiat commemoratio (ut dictum est) pro Defunctis. Excipitur tamen Quadragesima, et totum tempus Paschale, et quando per annum Officium est Duplex, vel Semiduplex: quibus temporibus non dicitur Missa conventualis pro Defunctis, (nisi in die depositionis Defuncti, et in anniversario pro Defunctis) neque pro eis fit commemoratio. Missæ autem privatæ pro Defunctis quocumque die dici possunt, præterquam in festis Duplicibus, et Dominicis diebus.
3. In die commemorationis omnium Defunctorum, et in die depositionis, et in anniversario Defuncti, dicitur una tantum oratio; et similiter in die tertia, septima, trigesima, et quandocumque pro Defunctis solemniter celebratur: in aliis Missis plures, ut de feriis et Simplicibus dicetur infra in Rubrica de Orationibus.
4. Sequentia pro Defunctis dicitur in die commemorationis omnium fidelium Defunctorum, et depositionis Defuncti, et quandocumque in Missa dicitur una tantum oratio: in aliis autem Missis pro Defunctis dicatur ad arbitrium sacerdotis.

VI. De Translatione festorum.

IN dicendis Missis servetur ordo Breviarii de translatione festorum Duplicium et Semiduplicium quando majori aliquo festo, seu Dominica impediuntur. In ecclesiis autem, ubi titulus est ecclesiæ, vel concursus populi ad celebrandum festum quod transferri debet, possunt cantari duæ Missæ, una de die, alia de festo: excepta Dominica prima Adventus, feria quarta Cinerum, Dominica prima Quadragesimæ, Dominica Palmarum cum tota hebdomada majori, Dominica Resurrectionis, et Dominica Pentecostes cum duobus diebus sequentibus, die Nativitatis Domini, Epiphaniæ, Ascensionis, et festo Corporis Christi.

VII. De Commemorationibus.

1. COMMEMORATIONES in Missis fiunt sicut in Officio. De festo Simplici fit commemoratio in Missa, quando de eo in Officio facta est commemoratio in primis Vesperis. Quando autem de eo fit commemoratio tantum ad Laudes, in Missa solemni non fit commemoratio de eo, sed in Missis tantum privatis. Excipitur Dominica Palmarum, et Vigilia Pentecostes, in quibus nulla fit commemoratio, etiam in Missis privatis, de festo Simplici occurrente, licet facta sit in Officio. De Dominica fit commemoratio, quando in ea agitur de festo Duplici. De Octava fit commemoratio, quando infra Octavam celebratur aliquod festum, nisi illud festum fuerit de exceptis in Rubrica Breviarii de Commemorationibus. Item quando infra Octavam fit de Dominica.
2. De feria fit commemoratio in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus, Rogationibus, et Vigiliis, quando Missa dicenda est de festo illis temporibus occurrente. Sed in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, ubi plures sacerdotes quotidie celebrant, in feriis, Rogationibus et Vigiliis prædictis; quæ habent Missas proprias, dicuntur duæ Missæ, una de festo, alia de feria, Rogationibus et Vigilia, absque ulla utrumque commemoratione: in festis tamen majoribus primæ classis nihil fit de Vigilia occurrente, ut dictum est supra.
3. Quando infra Hebdomadam dicuntur Missæ votivæ, post primam orationem semper dicatur oratio ejus de quo fit Officium, ut supra explicatum est in propria Rubrica.
4. Quando fit commemoratio de feria Quatuor Temporum, pro feriæ commemoratione dicitur prima Oratio, quæ concordat cum Officio.
5. In faciendis commemorationibus servetur ordo ut in Breviario. De Dominica, ante diem infra Octavam: de die infra Octavam, ante ferias prædictas: de feriis prædictis, ante festum Simplex: de festo Simplici, ante orationes quæ secundo vel tertio loco dicendæ assignantur, et hæ dicantur ante orationes votivas: in quibus votivis servetur deinde dignitas orationum, ut de sanctissima Trinitate, de Spiritu sancto, de SS. Sacramento, de S. Cruce, ante votivam de B. Maria, et de Angelis, et de S. Joanne Baptista, ante Apostolos, et similiter in aliis.
6. Si facienda sit commemoratio pro Defunctis, semper ponitur penultimo loco. In Missis autem Defunctorum nulla fit commemoratio pro vivis, etiam si Oratio esset communis pro vivis et Defunctis.
7. Quando dicuntur plures orationes, prima tantum et ultima cum sua conclusione terminantur: et ante primam et secundam orationem tantum dicitur Oremus, ante primam dicitur etiam Dominus vobiscum.
8. Cum vero dicuntur plures orationes, et una oratio eadem sit cum alia ibidem dicena, oratio hujusmodi, illa scilicet quæ eadem est, non alia, commutetur cum alia de Communi, vel Proprio, quæ sit diversa. Idem servetur in Secretis, et Orationibus post Communionem.


(From Rubricæ generales Missalis, from an old (1866) Missal. I am pleased to find that that Latin is not difficult at all. The only trouble I had (at all) was with the words "quod" and "diversa".

No comments:

Post a Comment